VICTOR

VICTOR
I.
VICTOR
Historicus, vide Aurelius Victor.
II.
VICTOR
aliô nomine Claudius, Civilis Batavi e soror nepos, Dux ab aunculo adversus Voculam missus. Tacit. l. 4. Hist. c. 33.
III.
VICTOR
epitheton Iovis, quod omnia vinceret. Huic aedem vovit L. Papyrius Cursor bellô Samniticô; Q. Fabius bellô cum Samnitibus ac Gallis, construxitque postea in monte Palatino, teste Liviô et P. Victore: Eidem vovit, si legiones hostium fudisset, pauxillum mulsi, priusquam temetum biberet, sese facturum, idque votum Diis cordi fuisse. Vide dIoh. Rosin. Antiquit. Roman. l. 2. c. 5. Item Herculis, vide supra.
IV.
VICTOR
in ludis Olympicis, ad quam Panegyrim celebratissimam fiebat concursus omnium Graeci nominis Populorum et Barbarorum quoque; tum nomen sibi conciliabat magnum, tum Patriae decus acquirebat immortale, ut quae in partem Victoriae praeconiô veniebat. Plato, Apologia Socr. Οὐκ ἔςθ᾿ ὅ, τι μᾶλλον, ὦ ἄνδρες Α᾿θηναῖοι, πρέπει οὕτως ὡς τὸν τοιοῦτον ἄνδρα εν Πρυτανείῳ σιτεῖςθαι: πολύγε μᾶλλον ἢ ἐί τις ὑμῶν ἵππῳ ἣ ξυνωρίδι ἢζευγει νενίκηκεν Ο᾿λυμπιάσιν, Ο῾ μεν` γὰρ ὑμᾶς ποιεῖ ἐυδαίμονας δοκεῖν εἶναι, ἐγὼ δὲ εἶναι. Itaque Victores, per Praeconem, delcarabantur; inter cuius proin officia
Pet. Faber Sanioran. Agonistic. l. 2. c. 27. et illud reponit, ἀνακηρύξαι ἀγανιςτην`, ex Iul. Polluce, Onomast. l. 4. c. 12. Idque solâ praeconum voce antiquitus; postmodum Tubae adhibitae, Iuvenalis, Satyr. 13. v. 3. 4. Vide quoque Isaacium Tzetzem, in Lycophron. a. liosque. Nec vero ipsi solum Victores sonô hôc citabantur, sed et patria, genus, parentesque publice dicebantur, quod C. Plinius, Victoves sacrorum Agonum patriam suam coronare, vocat. Coronae proo ipsis imponebantur; Eumenius Rhetor, Orat. pro Scholis, Forstissimi Viri in sacris certaminibus, summô labore atque etiam vitae periculo solam vocem Praeconis et coronae testimonium petunt. Vide Car. Paschal. l. 6. Coron. c. 12. Cum autem Urbes, ut dictum, e victoriis civium suorum Olympionicarum, honorem consequerentur, Athenienses, ne viderentur ingrati, iisdem honorem habuerunt vel magnô suô Rei publ. dispendiô et sumptu; quem coercendum censuit Solon, scriptâ hâc Lege: Τῷ Ο᾿λύμπια νικήσαντι δραχμὰς πεντακοσίας δίδοςθαι, Olympionicis quingentae de publico drachmaedantor, uti discimus ex Plut. et Diogene in vita Solonis. Verum hâc Lege mox abolitâ, Olympionicae publice in Prytaneio excepti sunt; Unde Callisthenes, apud Plut. Aristide, de Polycrita Lysimachi filia, Καὶ ταύτη, inquit, σίτησιν ὅσην καὶ τοῖς ὀλυμπιονικαῖς ὁ δῆμος ἐψηφίσατο: idque quottidie, ut videtur indigitare Aelian. de Animal. l. 7. c. 49. Ut vero ad epulum admitterentur, symbola fidem faciebant et niceteria de collo gestabant. Ad quam consuetudinem respexit Iuvenalis, Sat. 3. v. 67.
Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
Et ceromaticô fert niceteria collô.
Vide supra Olympionicae. Nec vero solis Olympioniscis, verum et Isthmionicis, Solonis Lege honorarium e fisco datum est; Τῷ Ι῎ςθμια νικήσαντι δραχμὰς ἑκατὸν δίδοςθαι, Isthmionicis centum de publico drachmae dantor: Unde, cum hi infra dignitatem Pythionicarum et Nemonicarum fuerint, facile colligitur, nec istis sua praemia defuisse etc. Similiter habuerunt honorem Hieronicis Imperatores Romani, augusti vestigia legentes, praemiaque sive opsonia pro Iselasticis certaminibus constituerunt. Qua de re sic Plinius Traiano, l. 10. Ep. 119. Athletae, Domine, ea quae pro Iselasticis certaminibus constituisti, debere sibi putani statim ex eo die, quô sunt coronati. Nihil enim referre, quando sint Patriam invecti; sed quando certamine vicerint, ex quo invehi possint. Ego contra scribo, Iselastic orum nomine. Itaque eorum vehementer addubitem, an sit potius id tempus, quô εἰσήλασαν, intuendum etc. Cui Traianus, Ep. 120. Iselasticum, inquit, tum primum mihi videtur incipere debere, quum quis in civitatem suam ipse εἰσήλασεν etc. Atque haec praemia Hieronicarum ab iis capi poterant, qui pecuniam Hieronicis crediderant, auctore Papinianô, l. 10. Respons. Qui vero tribus coronis erant coronati, civilium munerum vacationem obtinebant, l. unic. C. de Athletis. Excusabantur quoque a tutelis, l. 6. §. 13. ff. de Excusat. neque ullâ notabantur infamiâ, l. 4. ff. de his, qui not. infam. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. et de Victoribus aliorum certaminum atque Ludorum, suô locô. Non omittendum tamen hîc, post victoriam reportatam, Iovi Φυξίῳ seu Α᾿ποτροπαίῳ, Averrunco nempe vel Prodigiali, simulacrum statuamque Graecos olim consecrâsse, ut es apud Scholiastem Euipidis in Phoenissis: quo de vide quoque aliquid infra, in voce Victoria. Etiam illud addendum, cum statuis honorari Victores ipsi solerent, stantes illas fieri consuevisse. Ovid. l. 11. Met. v. 552.
——— Spoliisque ammosa superstans
Unda, velut Victrix, sinuatas despicit undas.
Eorundem laudes cani fuisse solitas, Pindari inprimis Poemata faciunt testatum ut vidimus supra voce Epinicia. etc. De persea, victorum militum Alexandri M. praemio, diximus supra in hac voce: Adde his omnibus ea, quae retro pluribus exposita sunt, in voce Praemia, it. Niceteria et Palma.
V.
VIcTOR
Presbyter Antiochenus, scripsit Commentar. Graecos in S. Marcum: a Theod. Peltano latine versos et editos.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Víctor — Hugo Origen Latino Género Masculino …   Wikipedia Español

  • Víctor — (del lat. «victor», vencedor) m. e interj. Vítor. * * * víctor. (Del lat. victor, vencedor). interj. vítor. U. t. c. s. * * * Víctor, san ► Nombre de varios papas y antipapas. ► Víctor I, san (m. 199) Pontífice romano en 189 199. Combatió el… …   Enciclopedia Universal

  • Víctor — Victor bezeichnet: Victor (Name), männlicher Vorname sowie ein Familienname Victor Talking Machine Company, US amerikanisches Schallplattenlabel Victor Klasse, NATO Bezeichnung für sowjetische Atom U Boote der Baureihe Projekt 671 Ёрш Victor II… …   Deutsch Wikipedia

  • Victor — bezeichnet: Victor (Name), männlicher Vorname sowie ein Familienname Victor Talking Machine Company, US amerikanisches Schallplattenlabel Victor Motors, britischer Hersteller von Cyclecars (1914–1915) Victor Motor Car Company, US amerikanischer… …   Deutsch Wikipedia

  • Victor — Victor, MT U.S. Census Designated Place in Montana Population (2000): 859 Housing Units (2000): 375 Land area (2000): 1.597918 sq. miles (4.138588 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 1.597918 sq.… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Victor F.C. — Victor F.C. is a name used by at least two, and possibly three, U.S. soccer teams in the early twentieth century.Confusing namesVictor Talking Machine of Camden, New Jersey [ [http://www.geocities.com/bethlehem soccer/gl120414.html December 4,… …   Wikipedia

  • Victor II — Pape de l’Église catholique Nom de naissance Gebhard de Dollnstein Hirschberg Naissance 1018 Élection au pontificat 13 avril 1055 …   Wikipédia en Français

  • VICTOR — Rechtsform GmbH Gründung 1958 Sitz Taiwan …   Deutsch Wikipedia

  • Victor II —     Pope Victor II     † Catholic Encyclopedia ► Pope Victor II     (GEBHARD, COUNT OF CALW, TOLLENSTEIN, AND HIRSCHBERG.)     Born about 1018; died at Arezzo, 28 July, 1057. The papal catalogues make him a native of the Bavarian Nordgau, while… …   Catholic encyclopedia

  • Víctor II — Papa de la Iglesia católica 16 de abril de 1055 – 28 de …   Wikipedia Español

  • Victor IV — • Cardinal Gregory Conti, elected in opposition to Innocent II Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Victor IV     Victor IV     † …   Catholic encyclopedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”